De ave phoenice
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part II, Fasc 1. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1897.
- Est locus in primo felix oriente remotus,
- Qua patet aeterni maxima porta poli,
- Nec tamen aestiuos hiemisue propinquus ad ortus,
- Sed qua sol uerno fundit ab axe diem.
- Illic planities tractus diffundit apertos,
- Nec tumulus crescit nec caua uallis hiat,
- Sed nostros montes, quorum iuga celsa putantur,
- Per bis sex ulnas eminet ille locus. [*](A: codex Parisinus 13048 saec. VIII-IX, continet u. 1-110. )[*](B: codex Veronensis 163 saec. IX. )[*](C: codex Leidensis Vossianus Q. 33 saec. X. )[*](codd. rec.: codices quidam recentes. )[*](LOCI AVCTORVM EXPILATORVM SIMILES Gregor. Tur. De cursu stellarum c. 12 (Gregor. Tur. ed. Arndt et Krusch n p. 861): Tertium (miracnlum) est quod de Phinice Lactantius refert. \'magna est\' ait corpore\' eqll.; cf. Birtius, Mus. rhen. XXXIV 9; Baehrensius, Poet. lat. min. III 250 ss.; Fr. Schoellius, Vom Vogel Phoenix (1890) p. 45 s. - Alcuin. De sanct. Euboric. eccl. 1552: \'Quid Fortunatus uel quid Lactantius edunt\' ad Phoenicem recte referre uidetur Manitius, Gesch. der chr.-lat. Poesie (1891) p. 45. 1 s.] cf. Theodulf. carm. L 1 a. (Poet. lat. seni Carol. rec. Duemmler I p. 550) 2J Ennius ap. Lactant. Inst. I 18, 11; Obitus Baebiani 124 s. (ed. Guil. Brandes, Stud. Vindobon. XII. 1890, p. 280 ss.) : patet ecce sereni Porta poli merito; ibid. 72: aetherii secreta poli; Venant. Fortun. carm. III 9, 2: et maiore poli lumine porta patet (cf. II 7, 1). 7] gramm. d. dub. nom., Gr. Lat. V 581. 12 Keil. 7 8.1 Gregor. Tur. p. 861, 4 s. )[*](ABC] Lactancius de phoenice m. rec. in A, IT. LACTATII (sic) DE EADEM AVE (antecedit post alia Claudiani carmina Phoenix eius inscriptus EIUSDEM. DE FOENICE AVE; B, VERSVS LACTANTII DE AVE FOENICE C 2 patit A poli] AB, caeli C 3 hiemesue B, hiemisu.e (a er.) C hortus A; aestiuas .. oras Leyserus 4 uerbo A axe (e ex 0) C 5 defundit B 6 pr. Nec A 7 sed trimontes codd. gramm. d. dub. nom. p. 581, 12 8 sex] mille (H. scriptum pro VI. lectum) Maehlyus, Satura, Basil. 1886, p. 26 imminet AB illg A )
- Hic Solis nemus est et consitus arbore multa
- Lucus, perpetuae frondis honore uirens.
- Cum Phaethonteis flagrasset ab ignibus axis,
- Ille locus flammis inuiolatus erat,
- Et cum diluuium mersisset fluctibus orbem,
- Deucalioneas exsuperauit aquas.
- Non huc exsangues morbi, non aegra senectus.
- Nec mors crudelis nec metus asper adest,
- Nec scelus infandum nec opum uesana cupido
- Aut ira aut ardens caedis amore furor:
- Luctus acerbus abest et egestas obsita pannis
- Et curae insomnes et uiolenta fames.
136