Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Inmortale nihil mundi conpage tenetur,
  2. Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,
  3. Non mare, non tellus, non ignea sidera caeli.
  4. Nam statuit genitor rerum inreuocabile tempus,
  5. Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.
  6. Sed tamen innumeros homines sublimia facta
  7. Et uirtutis honos in tempora longa frequentant,
  8. Adcumulant quorum famam laudesque poetae.
  9. Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,
  10. Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.
  11. Nec minor ipsorum discurrit gloria uatum,
  12. Quae manet aeternae similis, dum saecla uolabunt
  13. [*]( 7] cf. Verg. Aen. IX 389 s. )[*]( IN NOMINE ATQ: ADIVTORIO TRINITATIS SCAE AМENIINCI- PIT PROLOGUS EVANGELII VERSUUM M, INCIPIT PREFATIO IWENCI PRS RB (om. PRSJ, HAEC (HIC K2) HIC SVNT EVANGE- LLA. IIII (QA.TVOR Kx) VERSIBVS G. VETTI AQVILINI IWENCI VC PRESBITERI K&T, INCIPIT PROLOGVS IVVENCI PPESBI Mp, INCIPIT PROLOGVS P, ITEM PRAEFATIO Vu Incipit prefatio in LIB Iuuenci presbiteri Hl, INCIPIVNT VERS\' DE . IIll. EVANGE- LIIS IWENCI mSPANIENSIS PBRI G, om. rell. 1 immortale MBb nichil HZ N 2 urbes CBbs, orbes K2 (m. 1) V3 (m. 1), urbis TN 3 sydera Bb N 5 iñdn (ft in ras. m. 2) Mp 6 inumeros M 7 onus T, e onos Kj 8 adcumulant RPT Bb 9 Smirnae CMp, Smyrne* (m? eras.) M, Smyrne KyPTBbN, smvrnę H fluentis BIHll, fluentse V 10 min||cia∗de M, minciad.e (a eras.) BKx mincliia de MpBbH, mine ciade PT caelebrat T, cebrant Bb dulcido CK2 T1 Hl1 11 ne P decurrit Poehn. 12 dum s. I. P secla Kx (c in ras.) K2MpB uolabant P1 )[*]( XXIV. Inn. )[*]( 1 )
    2
  14. Et uertigo poli terras atque aequora circum
  15. Aethera sidereum iusso moderamine uoluet.
  16. Quod si tam longam meruerunt carmina famam,
  17. Quae ueterum gestis hominum mendacia nectunt,
  18. Nobis certa fides aeternae in saecula laudis-
  19. Inmortale decus tribuet meritumque rependet.
  20. Nam mihi carmen erit Christi uitalia gesta, .\'.I
  21. Diuinum populis falsi sine crimine donum.