Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Ales uti dulces solita est sub corpore pullos
  2. Obice pinnarum circumconplexa fouere!
  3. Sed uobis semper caelestia munera sordent.
  4. Deseritur iam nunc domus haec uastanda ruinis,
  5. Nec nostrum uobis fas ultra est cernere uultum.\'
  6. Egreditur templo, cuius praecelsa notantes
  7. Moenia discipulos tali sermone docebat:
  8. \'Haec operum uobis miracula digna uidentur
  9. Obtutu stupido; ueris sed discite dictis,
  10. Quod mox cuncta solo passim disiecta iacebunt.\'
  11. Haec ad Oliueti dicens peruenerat arcem.
  12. Discipuli solum postquam uidere, rogabant,
  13. Ut sibi uenturi tempus distingueret aeui,
  14. [*]( 83] cf. Verg. Ecl. II 44. 89] cf. Verg. Aen. I 495. )[*]( 71 8. intrandi regnum quibus est auersa uoluntas I Nec sinitis q. p. p. a. 1. I Nam uobis itiner clausum quia iure negatur I Contra histis miseros seue ad consortia flama A callis clausus Poelm. in mg. 73 cunctos et B saeuae** (que eras.) R 75 interq; RtM, intra Hl sordida LP MpBBbGHHl busti RM 76 celatur RMK7 (m. 2) PlTs, celatur Mp 77 adque C aditis plerique caelantur CRM alii 78 solimi CRM alii \' 79 neca*tis (s eras.) CK7Tl, necatis RMKaMpPaVaBGH 81 uti dulces Matr. A, ut indulces C, uti dulci 2Tj, ut molli rell., ut solita est molli T* tn ras. 82 pinnarum CMA, pennarum rell. 84 uastanda C, uastatur Bb, uastata rell. 85 nubis Mp fas] om. M ultra] eras. in M 87 talia A 88 opera-miraculo M 90 quam mox Poelm. in mg. deiecta RMKXP 93 uenturum Mp distingeret C )[*]( 8* )
    116
  15. Promissa ipsius quem poscant prendere finem,
  16. Eius et aduentus terrae consumeret orbem.
  17. Quaerentum uerbis respondit talia Christus:
  18. ,Obseruate dolum, falso ne nomine capta
  19. Credulitas laqueis errantum praecipitetur.
  20. Discurrent cunctis bellorum incendia terris;
  21. Sed uos praeualido consistite robore cordis,