Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Nec tamen insultans hominum furor omnia poscit.
  2. Iamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,
  3. Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnes
  4. Militis unius seruans possessio textum.
  5. Et scriptum causae titulum meritique locarunt,
  6. Quod rex Iudaeae plebis gentisque fuisset.
  7. Accidit, ut pariter poenae consortia ferrent
  8. Latrones hinc inde duo; sed caeca furentis
  9. Insultat plebis fixo uaesania Christo:
  10. \'Hic est., qui templum poterat dissoluere solus,
  11. Hic est, qui trino lucis reparare meatu.
  12. Sed nunc discendat suboles ueneranda Tonantis
  13. Et crucis e poena corpusque animamque resoluat.\'
  14. Haec uulgi proceres uaecordis dicta sequuntur;
  15. Atque Pharisaei scribaeque et factio demens
  16. Inludunt motuque caput linguasque loquellis
  17. Insanis quatiunt aeternae ad uincula poenae:
  18. \'Nonne alios quondam trucibus seruare solebat
  19. Morborum uinclis? sese cur soluere poenis
  20. Non ualet? En regem nostrae quem credere gentis