Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.\'
  2. Respondit Dominus: \'Non omnes pondere tanto
  3. Subicient umeros, lectae sunt talia dona \'
  4. Virtutis. Trino truncantur corpora more,
  5. Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
  6. Namque alios tales progigni in luminis oras
  7. Conperimus; plerosque hominum uis ferrea sexu
  8. Exuit; atque alios ipsos sibi demere constat
  9. Pro caeli regnis pronum de pectore amorem.
  10. Quisque capax fuerit, celsa uirtute capessat,
  11. Quod paucis lectisque Deus uult pandere munus/
  12. Haec ait et pueros, quos gaudens cura parentum
  13. Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
  14. Suscipit et plebem sectantum, quod prohiberet,
  15. Increpat ac tales adfirmat regna mereri
  16. Aulae caelestis. Sanctas his ordine palmas
  17. Inponit redditque ulnis portare parentum.
  18. Ecce sed e populo iuuenis, cui rura domusque
  19. Et gaza exstabat, rerum possessio fulgens,
  20. Accedit Christumque palam submissus adorat: