Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Non diuina tibi mentem prudentia tangit,
- Sed terrena sapis mollique timore tremiscis.
- Sed si quis uestrum uestigia nostra sequetur,
- Abneget ipse sibi corpusque animamque recusans
- Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
- Gaudeat, amissam redimet cui gloria uitam;
- Nam seruata perit terris possessio lucis.
- Sed quid proficient saecli mortalia lucra, [*]( 296] cf. Verg. Aen. I 209; cf. infra u. 364. )[*]( 286 *oluerit C et] ad Mp, at F, 287 ueniet KXK7 sub] om. V2 289 quos (s add. m. al.) M, quod BKaKaVaBb Poelm. 290 propriis BlM 291 moenibusq; C, que om. rtll. cf. indicem solimis plerique prona] uesana in mg. add. M 292 eximio statu M (ex corr.) A. uatum] tantos K\'b in ras. T adornabit (saturauit m. al. s. l.) M, saturauit K1K2Tl sanguine* (m eras.) A. nostros M 298 luctifluum Vt (?) Poelm. 295 cunctisque] cautisque Hl debet Bx 296 tunc MK2 (ex corr.) MpPBbG perculsus B2AMp(?)Bl corde KaLTWaVaBbG pauore RL 297 inquid C (passim) 298 nefas H 301 nil RP, nihil MTlBb tua diuinam Poelm. in mg. i 802 tremore KzT zHl tremiscis OA., timesces Kif timisces T, tremescis rell. 808 sequatur MP 804 abnegit C corpus KyBb animamque in ras. T, 8. 1. Kt 305 adque C 306 redemit M 308 s. q. proficiunt Poelm., commoda sed quid erunt Poelm. in mg. saeculi M )
- Si damnum subeant lucis uitaeque perennis?
- Yel quae digna queunt animae conmercia poni?
- Filius huc hominis ueniet sub nomine patris,
- Caelestesque illum fremitu comitante ministri
- Stipabunt, reddetque hominum sua debita uitae.
- Vera loquor: certos istic sub limine lucis
- Inueniam, caeli fulgens cum regna capessam.\'
- Haec ubi dicta dedit, passus bis terna dierum
- Lumina conuerso terras transcurrere caelo,
- Tum secum iubet abruptum conscendere montem
- Petrum Zebedeique duos per deuia natos.
- Inde ubi peruentum secreti montis in arcem,
92