Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Si genitor cuiquam uerbo laedatur amaro.
  2. Vel genetrix nati dictis pulsetur acerbis.
  3. Inrita uos istaec facitis peruersa docendo.
  4. Quam manifesta uigent de uobis dicta profetae:
  5. Me populus summis labiis sublimat honore,
  6. Sed diuersa procul cordis secreta pererrant.
  7. Accipite ergo omnes auresque aduertite cordis:
  8. Non inlata homini fuerint quaecumque, pudendis
  9. Sordibus aspergent uitaeue animoue sedebunt.
  10. Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
  11. Internam misere maculabunt edita mentem.\'
  12. Discipuli Christo memorant, quod uerba loquentis
  13. Occulto traherent scribarum pectora risu.
  14. Ille dehinc: \'Genitor plantarum semina noster
  15. Quae non ipse sui conseuit in aequore ruris,..
  16. Abiciet penitus radicibus eruta longe.
  17. Caecum forte ducem caecus si nactus oberret,
  18. Decidet in foueam pariter dimersus uterque.\'
  19. Tunc petit absolui Petrus, quid quaestio uellet,
  20. Ipse Pharisaeis quam mox scribisque dedisset.