Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol.
  2. Discipuli rogitant, lolii quid quaestio uellet
  3. Et segetis; clarus quibus haec depromit Iesus:
  4. \'Optima qui farris conmendat semina glebis,
  5. Filius est hominis; mundum sub nomine ruris
  6. Accipite, atque homines puro pro semine iustos.
  7. At lolium infelix cooperti daemonis arte
  8. Sunt homines; inimicus erit, uis horrida, daemon;
  9. Extremus mundi finis pro tempore messis.
  10. Messores patrii uenient per rura ministri,
  11. Quos hominis natus proprii de corpore regni
  12. Colligere erroris laqueos labemque iubebit
  13. Collectosque simul rapidis exurere flammis.
  14. Dentibus his stridor semper fletusque perennis,
  15. Secretisque piis ueniet lux aurea uitae,
  16. Sedibus ut caeli uibrantur lumina solis.\'
  17. Haec docuit patriamque redit seruator in urbem.
  18. Illic expediens populis — mirabile dictu —
  19. Iustitiae leges uitaeque salubria iussa,
  20. Virtutes patrias simul insinuando docebat.