Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Nam tibi praeteritus uitae donabitur error.\'
  2. Hoc dictum scribae mentis per operta malignae
  3. Carpebant, quod uerba Dei uirtute ferenda
  4. Protulerat. Christus sed pectora talia cernens,
  5. ,Hoc, inquit, uerbum scribarum dicta retractant.
  6. Quod quanto leuius fuerit dixisse sequentis
  7. Et dicti et facti pariter uirtute probabunt,
  8. Et mihi concessum peccata remittere cernent.
  9. Quapropter iuuenis, firmato corporis usu
  10. Surge uigens stratumque tuum sub tecta referto.\'
  11. Surrexit lectumque umeris iam fortibus aptat,
  12. Per mediumque uigens populi mirantis abibat.
  13. Tunc timor et laudes Domini per pectora plebis
  14. Concelebrata simul miracula laeta frequentant.
  15. Progrediens tunc inde ad uectigalia uidit
  16. Consessu in medio Matthaeum; protinus ergo
  17. Discipulis haerere iubet. Nihil ille recusans
  18. Imperio Christi paret gaudetque secutus.
  19. Inde iter ingrediens simili sermone Philippum
  20. Hortatur comitemque suis adsciuit amicis.