Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Tum domino famuli mirantes talia fantur:
  2. Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?
  3. Unde igitur lolio turpi tua rura grauantur?
  4. Sed iam, si iubeas, messem purgabimus omnem,
  5. Triticeusque nitor selecta sorde resistet.
  6. Tum dominus miti contra sermone profatur:
  7. Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamus
  8. Crescere cum lolio. Pleno nam tempore messis
  9. Secretum lolium conexo fasce iubebo
  10. Ignibus exuri; at nostro de semine messor
  11. Horrea nostra dehinc purgata fruge replebit.
  12. Haut aliter simile est, cordis si panditis aures,
  13. Praeparui grano regnum caeleste sinapis,
  14. Quod proprio insinuans disponit cultor agello.
  15. Seminibusque illud minus omnibus esse uirentum
  16. Creditur; at iusti mox incrementa uiroris
  17. Sumpserit, erecto transcendit uertice cunctas
  18. [*]( 794] cf. Verg. Aen. XI 107. 799] cf. Verg. Ge. I 314. 814] cf. Ou. Fast. V 499. )[*]( 794 tunc OMlp addidit Mp 795 ALIA PARABOLA DE SEMI- NANTE ... L agriculae C simili e Mp 797 surripiens H homini Poelm. imsitiando M, insidiare Hl soporem Poelm. 798 addit M spargit M 799 culminis M conspiceus Kx (m. 1) 803 turpia Tl grauantur rura M 805 tritici Usque C resistet CV2, nitebit Matr. F, Poelm. in mg., nitescet rell. (cf. III 322) 806 mitti P 810 at] om. C, et Hl messis Poelm. in mg. 812 aut C pandetis C, pandet (m. 1) K2TBb 818 praparui M sinapi C, senapis Ku sinapis rell. r cf. III 376 814 per sinum Sectans sinuans Mp 815 uiuentum M serit 816 incrimenta C 817 sumsit M )
    78
  19. Agrorum fruges, ramis ut plumea turba
  20. Conludat possitque umbras habitare uirentes.
  21. Fermento par est munus caeleste salubri,