Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Non mihi captatur terrenae gloria laudis.
  2. Namque ego quod summi genitoris nomine ueni,
  3. Respuitur uobis, ueniet sed decolor alter,
  4. Homine quem fultum proprio gens uestra sequetur.
  5. Alternae in uobis captatur gloria famae,
  6. Unius et solam fugitis disquirere laudem.
  7. Nec uos arguerim coram genitore, sed illic
  8. Accusator erit, quem spes modo uestra celebrat,.
  9. Moyses, quem fidei nullo seruastis honore.
  10. Eius enim scriptis uester si crederet error,
  11. Crederet et nobis, Moysi quem scripta frequentant.\'
  12. Talia tum contra scribarum uerba sequuntur:
  13. \'Vocibus indubitata fides comitabitur istis,
  14. Si uirtus certis firmet miracula signis.\'
  15. Ille dehinc: \'Polluta malis generatio quaerit
  16. [*]( 670 concidens C adhaeret mihi M 671 demisit BaKaBaHHl \'terras Hl 672 cuius MK1K2 conprehendere RIMpBb, conprende T, re conprende P quistis] quisquam C 678 concesset C 675 credenti J21 est] om. M 677 cuncti Hl 678 nostram - domum L 679 proprius LTlB* 680 ne* B 681 iteratus in mg. legitur B; UffS. iter. eras. in M 683 decolor CK2TIBb\', decollor M, discolor rell. 684 sequitur KIMp 686 disquerere CK2 688 spes] sps R uestra modo M 689 Moises C (saepius) seruastis C Matr. Poelm., seruatis rell. 690 scribtis C I eror C 691 crederit K2T moisi C, moysei M, moysi Mp, mose T, i moyse K2 692 VBIIYDEI QVERVNT SIGNA L tum] om. M istis] iusis M 694 signet Mx 695 mallis P, magis LBBbGH )
    73
  17. Signa sibi; rebus stabunt sed signa futuris. ,
  18. Namque profeta cauo quantum sub pectore ceti
  19. Temporis absumpsit, terrae in penetralibus altis
  20. Progenies hominis tantum demersa manebit.
  21. Adueniet tempus, cum surget reddita uitae