Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta
  2. Sponte mea dominans legis sub iure tenebo.\'
  3. Tunc conuenticula ipsorum post talia dicta
  4. Ingreditur; mox hic iuuenem pro limine cernit,
  5. Siccatum ex umero cui pondus inutile palmae
  6. Pendebat. Sed tum dictis temptando dolosis,
  7. Aegris an liceat per sabbata ferre medellam,
  8. Quaerunt, calcatae ut legis uindicta maneret.
  9. Christus ad haec: \'Foueam si forte pecuscula uestra
  10. Inciderint, certe transibitis otia legis
  11. Et pecus abrupto tolletis uile profundo.
  12. .Quanto igitur nobis hominum curatio maior
  13. Ad benefacta animos tollens accendere debet!
  14. Ergo age tu, iuuenis, rediuiuam tendito dextram.\'
  15. Cum dicto palmas sanus porrexit utrasque.
  16. His tum pro signis, quae uix ueneratio posset
  17. Mirantis digno populi sustollere cultu,
  18. Conciliis trucibus conclamant decipiendum.
  19. [*]( 585] cf. Quid. Amor. III 7, 15. 593] cf.Verg. Aen. XII 426. )[*]( 577 isti C, istic est M, istinc K2T, ista L nostrae T 579 mallit CKaPTB1, malit MVtBbG, malia Mp, malet F2 580 iam CMlMp KtPBb, tam rell. sacros] praeceps Hl, uestra Poelm. 582 sponta M 583 VBI MANVM ARIDAM RESTITVIT L tum KIKsMpP comuenticula M eorum MMpB1, illorum Poelm. in mg. 584 hiic** pro limine M **pro (in eras.) Ku de Poelm. 587 medelam R et ree., ut medillam T1 588 ac K2 589 pepuscola Ll 590 inciderent CR, incederint M 591 uile tolletis M 594 ergogen Mp rediuiuam tendito C, rediuiuam extendito Poelm., sanam protendito rett. 595 palmasutrasque C, palmam-utramque rell. sanam ML cum dicit palmam, alii palmas sanas utrasque Poelm. in mg. 596 istum M (vn mg. iustumj R (in mg.) KaKaPTBb GH, istis Poelm. (iustum in mg.) que K2 possit MpP, poset M 597 populis CL 598 consiliis coni. Arev. dispiciendum RVt )
    69
  20. Talia perspiciens procerum molimina Christus
  21. Discedit; uariis hominum languoribus aptat