Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Tum propere Christum fusae petiere cateruae.
  2. Discipuli interea rogitabant, sumeret escas.
  3. Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborum
  4. Respondit. Sed tum mirantum discipulorum
  5. Inter se occultis currebat sermo loquellis:
  6. \'Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,
  7. Nostras ut merito satiatus respuat escas.\'
  8. Ille sed internae cernens molimina mentis:
  9. \'Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,
  10. Si faciam magni genitoris iussa per orbem.
  11. Quattuor hinc menses laetae ad primordia messis
  12. Frugiferae aestati certe superesse putatis.
  13. Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,
  14. Cunctaque maturam iam rura exposcere messem.
  15. Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris
  16. Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans
  17. Et sator accipiet messorum gaudia laetus.
  18. Vos ego nunc misi grauidam succidere messem,
  19. Quae non est uestro sulcis inserta labore.
  20. [*]( 313] cf. Verg. Aen. XII 36. 315] cf. Ou. Fast. VI 661, Lucau. V 331. 318] cf. Ou. Met. VIII 781. )[*]( 296 illi C, illius RlMxK\\ MplVaBb, ullis P poteretur L2K\'J (m. 1) 297 ad BlMlKiG prope MLPVaHl fonte M relinquit Ml; uersus in mg. adscr. in Mp 298 totum ML, notis Hl 299 namque M profetae CT 300 ipsa prius] ipsius Hl ueraus in mg. add. P2 301 tunc MpB properat K2P fu*sę MB, rulsę L petere CMB, petire Kt 302 rogabant M, cogitabant Bx sumere B aescas M (passim) 306 prior (a m. 1 om.) K2T 308 interno P 309 haec Hl aepulae CR 310 DE MATVRIS MESSIBVS L 311 hic KtLTWi mensis RBbN, messis ex corr. BKt 312 aestati CRsG, aestatis rell. u. 313 in mg. MaKaT2 eregite C 314 exposcire Tl messe Mp 315 metit ZfBJT mer- I rt4 oide CM1 labores T 316 uitalisque Hl habundans M, potitus Mp 318 ergo R succedere RxPl 319 laborem JS1 )
    56
  21. Vos aliena bonae ditabunt munera frugis.\'.