Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Et precibus propriis gaudent adsistere turbas
- Multifluisque diem uerbis ducendo fatigant;
- His uotis pompae fructus succedit inanis.
- Sed secreta domus precibus penetralia castis
- 585 Claudantur paucisque Deum uenerabere uerbis. [*]( .582] ef. Verg. Aen. VIII 94. )[*]( d 565 exscindere MT\'l, excingere K* 566 aduersusque L secuntur C K1 K2 T Bb 567 PLVIT SVPER IVSTOS ET INIVSTOS B nostro a (m. 1) Kx 569 ueneraeinur L3 571 geni M 572 perfecto* (s eras.) C, perfecti Poelm. in mg. similis Hb1 573 Si tibi Poelm. in mg. panditur (m. 1) K2T pulfhra iusta C, pulcra BLVtV3 574 deuites Poelm. in mg. nam] s. Z. K2T, quia N 575 mercis OB\'; merces in caelo Poelm. sequetur III 576 sterelis CM\' 577 QUOD FACIT \'DEXTERA TVA B sed te M1 K1 K2 L V1 T Bb1 dextera M facit M (m. al. s. I), 8. l. RBbt, om. TV, facies corr. in facias s. I. K7, faciens Hl sinistra Hl 578 cfl ueniet M (m. al.) PxHl, conuenit VI iustis] hiis M, his Ki (m. 1) T, et iustis F, 579 occulti* (s eras.) K3 580 sunt** (et eras. ?) M iactantia CKi Vx (?), iactatio rell. 581 praecibus plerique gaudet L assistera B turbis Bl 582 docendo Ml 583 succidit K\'ĮTI 584 custis C, -tis in ras. R 585 claudentur Poelm. dnKi Mx uenerabile C, uenerauere K7 TxBb )
- Scit pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.
- Nil absente Deo loquimur, nil abdita clausum
- Pectoris antra tegunt, praesens Deus omnia cernit.
- His igitur uotum placeat concludere uerbis:
- Sidereo genitor residens in uertice caeli,
- Nominis, oramus, ueneratio sanctificetur
- In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo
- Adueniat regnumque tuum lux alma reclaudat.
- Sic caelo ut terris fiat tua clara uoluntas,
- Yitalisque hodie sancti substantia panis
- Proueniat nobis; tua mox largitio soluat
- Innumera indulgens erroris debita praui;
- Et nos haut aliter concedere foenora nostris.
- Tetri saeua procul temptatio daemonis absit
- Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.
32