Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Quod regis magni propria est, iurabitur umquam.
- Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit,
- Namque potestatem minimi non esse capilli
- Cernitis, albumue aut nigrum mutare colorem. [*]( 534] cf. Ou. Amat. I 100. 540] cf. Ou. Amat. III 407. )[*]( 523 SI OCVLVS TVVS SCANDALIZAT TE B 554 autorem M misserae Mx comuellato Ml 526 post exiguum, aestibus eras. in Į[, flammis Bb7 in mg. 527 couuellere BlMK2 528 dextera M diuidia M1 529 praestet Bb G ferro in ras. Mp causam magis utile uellere f. Poelm. in vig. 530 in mg. add. Mp concidere ClHl, condere (m. 1) KzT 531 permittunt Poelm. in mg. rumpet R M1 Mp K1 K2 PV1 V2 Hl 532 discidium (: separationem m. al.) M 533 recti Bb discedat RP TxBHHl 534 SI QVIS DIMISERIT VXOREM B alia Hl podoris Bb 535 autore M1, auctore Hl amittat R, amittit MlKxKi V2G, mittet (corr. in -at) T, emittit Bb 536 legis Hl linguis (in, ui a m. 2) C 537 caedat R 538 nec] om. M est] oni. Kx 539 sedis M*K2T domini C, est d. Ml, d. est rell. neque OMp1, nec eius que dei Ii M, nec quod Poelm. in mg. 540 terram pedis M Solimae R, solimoqe K2BbG 541 quod corr. in quae Kt 544 SIT SERMO VESTER EST EST NON NON B albumque Vt )
- [)4[) Est est sufficiat, quod non est dicite: non est.
- Quod superest istis, totum fallaciter aegro
- Suggeret obreptans animo uis tetra ueneni.
- Peruulgata diu legis praecepta tenetis:
- Laedentem semper similis uindicta sequatur,
- Sed tranquilla malum melius patientia uincet;
- Ac si quis partem palma percusserit oris,
- Mox aliam uultus partem praebere memento.
- Auferet aut tunicam si quis ui iudicis instans,
- Cede libens pariterque ferat tua pallia secum.
- Si te forte aliquis passus per mille iubebit
- Ire uiam grauidique oneris perferre laborem,
- Mox perges aliudque iteris comitabere duplum.
- Si quis egens poscet uel si simulabit egentem,
- Ex animo miserans largire; aut mutua si quis
- Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe uultum.
30