Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Inde ubi sollemnem pueri pro nomine legem
  2. Conpleuit genetrix et Ioseph omnia mirans,
  3. Ad patriam laeti repedant puerumque reportant.
  4. Gens est ulterior surgenti conscia soli,
  5. Astrorum sollers ortusque obitusque notare;
  6. Huius primores nomen tenuere Magorum.
  7. Tunc hinc delecti Solymos per longa uiarum
  8. [*]( 213] cf. Stat.. Theb. I 851. 215] cf. Verg. Aen. VIII 160. 216] cf. VArgo Aen. XI 166. 227] cf. Verg. Aen. X 213. )[*]( 211 percurrent Bl, percurret Rx Mp F,; pcurrpns omnia G loeto uel leto libri 210 et 211 permutati in Hl 212 raachera plerique; Poelm. in mg.: Concedet populis, illi signum esse negabunt Foederis hi contra caelo uenisse tenebunt- Liuor edax faciet lethum ut percurrat amarum Atque tuam fulgens animam mihi crede machaera )[*]( 213 uolumina] uelamina N 214 DE ANNA LB ait in s. 1. M2 Symeone plerique 215 faemineam mentem-complet M 217 distituit MIKIK2TB1, constituit Poelrn. in mg. immatura CM 219 cultos (m. 1) KtT nomine C 220 simile P1 loquuta M 221 solemnem RL, solempnem B, sollempnem GH 222 conpleuit C K1 K2 T B Bb genetris Mpl 223 repetant R\', remeant L, redeunt Poelm. 224 VBI MAGI VIDERVNT STELLAM Mp, MAGORVM MVNERA ET VISIO STELLE. L est s. I. RHl Gens est Eoi Phoebo orto proxima regni Poelm. 225 solers RMLKt (m. 2) PTBBb 226 priores My 227 tunc hinc laeti C, tunc hinc delecti KjBb, hinc lecti R, tunc hit dilecti ltf, (af hinc lecti proceres) L, tunc hi delecti B K,PVtVtH, t di hinc l*ai (a eras.) Mp, Hunc lecti L, hinc lecti proceres (in ras.) T7, tunc hinc delati proceres G, hinc laeti proceres Hl solimos plerique )
    15
  9. Deueniunt regemque adeunt orantque doceri,
  10. Quae regio imperio puerum Iudaea teneret
  11. Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu
  12. Admonitos uenisse uiam, quo supplice dextra
  13. Exortum terris uenerabile numen adorent.
  14. Territus Herodes Solymorum culmina uatum
  15. Quique profetarum ueterum praedicta recensent
  16. Imperio accitos iubet omnia quaerere legis,
  17. Quis pateat, quae sint genitalia moenia Christo,
  18. Omnia uenturum spondent quem oracula uatum.
  19. Tunc manifestatur, Bethleem quod moenibus illum
  20. Progigni maneat, cui sacram ducere plebem
  21. Istrahelitarum sancta uirtute necesse est.