In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 30 (37), 16.17 )Propterea omnes, qui comedent te, deuourabuntur et uniuersi hostes tui in captiuitatem ducentur et, qui te uastant, uastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam. obducam enim cicatricem tibi et a uulneribus tuis sanabo te, dicit dominus. quia eiectam — siue dispersam — uocauerunt te, Sion, haec est, quae non habebat requirentem. Et sub Zorobabel haec facta cognoscimus.

quando Assyrios, hoc est Nineuen, uastauere Babylonii atque Chaldaei et rursum Babylonios et Chaldaeos Medi Persaeque ceperunt et Babylon destructa est, tunc Sion coepit habere dominum requirentem et obducta est cicatrix uulneri illius et sanata est a plagis suis, quod plenius atque perfectius conpletur in Christo.