In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et uiam. inquit, unamillum, qui dicit: ego sum uia et uita et ueritas —. ut timeant me uniuersis diebus; principium enim sapientiae timor domini. uniuersis, ait, diebus: quod si Iudaeis non conpetit, de nostro populo accipiendum est, cui et bene fuit et est et erit, non solum ipsis. sed et filiis eorum post eos; nobiscum enim pactum pepigit sempiternum nec desinet nobis ultra bene facere.

quodque sequitur: et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me, sic liberum donat arbitrium, ut tamen ipse timor, qui tribuitur, gratia permaneat largitoris. \'cumque eis,\' inquit. (bene fecero, laetabor et gaudeam\', creaturam uidelicet suam esse saluatam; unde et gaudium angelorum est in caelis super uno peccatore agente paenitentiam.