In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

omnia igitur ad aduentum referenda sunt saluatoris, quae nostro et fidei tempore uidemus expleta, et electio — iuxta apostolum — reliquiarum salua facta est et in Christo habitant confidenter et datum est eis cor unum iuxta illud, quod scriptum est: multitudinis autem credentium erat cor et anima una.