In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Iste est Dauid, cuius et euangelium meminit: daturum se nobis, ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. quomodo enim primus Adam et secundus Adam scribuntur iuxta corporis ueritatem, sic et Dauid dominus atque saluator, quia iuxta carnem ex Dauid totum in eo sancta Maria conferente, quicquid fuit ei stirpe Dauid, et habente originem atque conceptum de spiritu sancto.