In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 36 )Et nunc propter ista haec dicit dominus deus Israhel ad ciuitatem hanc, de qua uos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste. Sicut sperantibus auxilium et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subuertenda sit Hierusalem et populus iam iamque capiendus et ante captiuitatem gladio et fame et peste periturus, sic desperantibus et post subuersionem urbis nullam salutem exspectantibus suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia iustam sententiam et desperatio atque humilitas dei mereatur auxilium.