In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 35 b )Quod non mandaui eis nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent ludam. Proprie tribus luda et Beniamin in fano Bahalis et Moloch daemonum simulacra ueneratae sunt; uitulos autem aureos in Bethel et Dan decem tribus, quae appellabantur Samaria, Ioseph et Ephraim. coluisse perspicuum est. tantumque mali fuit, quod a populo factum est, ut testetur deus se numquam cogitasse nec ascendisse in cor suum, quae illi facturi fuerint. omnia autem haec άνϑρω- ποπαϑὡς.

[*]( 32 (39), 36 )Et nunc propter ista haec dicit dominus deus Israhel ad ciuitatem hanc, de qua uos dicitis, quod tradatur in manu regis Babylonis in gladio et in fame et in peste. Sicut sperantibus auxilium et in murorum firmitate fidentibus prophetatur, quod subuertenda sit Hierusalem et populus iam iamque capiendus et ante captiuitatem gladio et fame et peste periturus, sic desperantibus et post subuersionem urbis nullam salutem exspectantibus suum auxilium pollicetur, ut et confidentia atque superbia iustam sententiam et desperatio atque humilitas dei mereatur auxilium.