In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39),35 a )Et aedificauerunt excelsa — siue aras — Bahalquae sunt in ualle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch. Pro \'initiarent\' in Hebraico scriptum est \'ebir\', quod Aquila et Symmachus \'transducerent\', LXX et Theodotio \'offerrent\' interpretati sunt. de (ualle filiorum Ennom\', quae Hebraice dicitur \'Gehenna\', supra plenius diximus, quod subiaceat Siloae fontibus et amoenitate sui. quia locus inriguus est, populum prouocauerit ad luxuriam. quam idolorum cultus sequitur.