In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (89), 33 a )Et uerterunt ad me terga et non facies. Iuxta illud, quod alibi scriptum est: et uerterunt contra me scapulam recedentem. qui enim precatur, inclinata ceruice in terram pronus funditur; qui uero tergum uertit, ipso gestu corporis indicat se neglegere comminantem. (et hoc,\' ait, \'faciebant\'.

[*]( 32 (39), 33 b )Cum docerem eos diluculo et erudirem et nollent audire, ut acciperent disciplinam. \'Fugatis erroris tenebris et omni idolorum cultu, mea sententia confutata cotidie corda eorum inluminare cupiebam et docere, quae recta sunt\'. et ut liberum seruaret arbitrium, iungit et dicit: et nollent audire, ut acciperent disciplinam. sequitur: