In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 31 )In furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die, qua aedificauerunt eam, usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. Si ex eo tempore, quo ciuitatis iacta sunt fundamenta, usque in hanc diem, quando capta est atque succensa et sublata de conspectu domini, fuit semper in uitio et indignationem contra se domini prouocauit. ubi est — ut saepe iam diximus — peccatorum quies?