In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

denique iungitur: soli facientes ma- [*]( 32(39),30b ) lum in oculis et in conspectu meo ab adulescentia sua. quodque sequitur: filii Israhel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit dominus, in LXX non habetur et de Hebraico additum est. quia autem ab adulescentia sua usque ad praesentem diem iugiter deliquerunt. ideo iusta sententia dei est et merito scriptura contexit:

[*]( 32 (39), 31 )In furore et in indignatione mea facta est mihi ciuitas haec a die, qua aedificauerunt eam, usque ad diem istam, qua aufertur de conspectu meo. Si ex eo tempore, quo ciuitatis iacta sunt fundamenta, usque in hanc diem, quando capta est atque succensa et sublata de conspectu domini, fuit semper in uitio et indignationem contra se domini prouocauit. ubi est — ut saepe iam diximus — peccatorum quies?