In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 30 a )Erant enim filii Israhel et filii Iuda iugiter — sine soli — facientes mala in oculis meis ab adulescentia sua. Uerbum Hebraicum \'ach\' Aquila interpretatus est πλήν, quod coniunctionem \'uerumtamen\' significat, Symmachi prima editio et LXX et Theodotio \'solos\' interpretati sunt; secunda quippe Symmachi uertit διόλου, quem et nos in praesentiarum secuti sumus, ut diceremus \'iugiter\'.

dicamus igitur primum iuxta Hebraicum: filii Israhel et filii Iuda iugiter facientes malum. \'et decem,\' inquit, \'et duae tribus malum sine cessatione fecerunt et iugis eis fuit in pessimis operibus perseuerantia\'. si autem iugis et semper in toto populo, ubi est iustitia sempiterna?

porro iuxta LXX, qui dixerunt: soli facientes malum, oritur quaestio: num et aliae gentes eo tempore, quo Israhel Iudasque peccabant, malum non fecerant? quod sic soluitur: qui habet notitiam dei et recedit ab eo. solus peccat in oculis dei; qui uero increduli permanserunt, quasi illo non uidente et neglegente delinquunt. unde et Dauid, uir sanctus, quia corruerat in peccatum moris Uriae Bethsabee, agens postea paenitentiam loquitur: tibi soli peccaui et malum coram te feci, id [*]( 4. 6. 7. 8 *Hier. 32 (39), 30 9. 10 Hier. 32 (39), 30 15 *Hier. 32 (39), 30 20 cf. II Reg. 11, 3-5. 27 22 Ps. 50, 6 ) [*]( 1 mandas V indo dei v iudicium La.c. concremandus V 3 filii Iuda et f. Israel n 4 malum Yulg. 5 adulescentiam (m s. u., sed eras.) L adulisc. M aiolesc. V,Ap.c. adolisc. P ach] hac P 6 ΠaHN M ΠaeN P paen s. uocem Graecam A significat uerumt. v 7 sint- machi P; & add. s. u. mSM solus P 8 ΑΥΟλƜΥ (dioloi s. u.) A D:ƜΛƜy V editio AOI P διόλον v et om. V 10 hebraicum] erant add. s. u. m2A 11 facientes iug. v decim La.c. dem V 12 fuit eis v 15 questio AV nam Ap.c.m2 16 quod AP, (d exp.) LM indaque P 17 fecerint AV, (v s. i m3) M fecerant Pv 18 et om. P 19 increduli (in ex non) P permanserint e 21 bethsabe M beth- sabae (h s. u.)A bethsabee Y betsabae P )

433
est \'in conspectu tuo\'.

denique iungitur: soli facientes ma- [*]( 32(39),30b ) lum in oculis et in conspectu meo ab adulescentia sua. quodque sequitur: filii Israhel, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit dominus, in LXX non habetur et de Hebraico additum est. quia autem ab adulescentia sua usque ad praesentem diem iugiter deliquerunt. ideo iusta sententia dei est et merito scriptura contexit: