In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 2(39),24.25 )Ecce munitiones exstructae sunt aduersum ciuitatem capiatur urbs data est in manus Chaldaeorumqui proeliantur aduersum eam, a facie gladii et famis et pestilentiae et, quaecumque locutus es, acciderunt, ut ipse tu cernis; et dicis mihi, domine deus: eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum? Decimus annus erat regis Sedeciae; ita enim scriptum est:

uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino anno decimo Sedeciae, regis Iuda; tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Hierusalem et Hieremias propheta erat clausus in atrio carceris. recteque nunc dicitur: \'ecce munitiones exstructae sunt aduersum ciuitatem, ut capiatur. et urbs tradita est in manu Chaldaeorum nec habent, quos uincant, sed quos capiant: iam enim gladio, fame et peste consumti sunt et, quaecumque dixisti, uidemus esse conpleta; quomodo ergo [*]( 2 Hier. 32 (39), 23 4 *Hier. 32 (39), 23 6 Hier. 32 (39), 19 15 Hier. 32 (39), *1. 2 19 *Hier. 32 (39), 24 ) [*]( 2 est] ait add. s. u. mSM 3 non fecerunt om. V facturos se (se s. u. m3) M,v 4 uenerunt AP alt. mala om. P 5 facientibus Ap.c. bonam VP,Ma.r. qui AV, eras. M 7 extructae MA V,La.c. aduersua v 8 manu M manib; P 9 cbaldeorum V (saepius) praeliantnr M preliantur V aduersus MAv cum Vulg. 11 es] ei V ē P accederunt P tu ipse Vulg. et] tu add. (s. u., sed eras.) M,v cum Vulg. 13 manus AVPv cum Vulg. 14 sedeehiae A (semper) 16 iudae Ip.c.m2 17 obsedebat La.c. 18 clausus erat v clucuc La.c. =19 -que] quoque P extructae MAV,Pp.r. sunt exstr. adursus v ,21 manus P,Ap.c.v uincat P sed] aut v 22 pr. et om. v comumpti MAV, (p up.) L eosumpti (i ex e) P )

429
mihi dicis, domine: eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum?

\'igitur non reprehendit. sed interrogat nec tam sibi quam aliis uult discere, qui sedebant in atrio carceris et forsitan taciti reprehendebant, quomodo idem propheta, quem uerum nuntiare credebant, et urbem dicat esse capiendam et agrum emat quasi possessurus.