In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

et in bracchio tuo extento siue excelso, quorum utrumque percutientis indicium est; hoc autem \'bracchium\', de quo et Isaias loquitur: et bracchium domini cui reuelatum est? non erit tibi difficile omne uerbum — quae enim apud homines inpossibilia, apud deum possibilia sunt — siue cui nihil est absconditum iuxta illud psalmografi dicentis: quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur.

qui facis misericordiam in milibus et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos. grandis clementia creatoris misericordiam suam in mille generationes extendere et iustitiam statim in altera generatione monstrare, quae tamen et ipsa mixta est misericordiae: non [*](2 Hier. 32 (39), 25 5 Hier. 32 (39), 17 7 Ioh. 1, 3 9 cf. I Cor. 1, 24 10 Hier. 32 (39), 17 11 *Hier. 32 (39), 17 12 Esai. 53. 1 13 Hier. 32 (39), 17 14 *Luc. 18, 27. cf. Matth. 19, 26 15 *Hier. 32 (39), 17 16 Ps. 138, 12 18 *Hier. 32 (39), 18 ) [*]( lsequenter P reprehensionem MAVv 2 dn̄sMAP(V?) 3 testisLa.c. - 4 mann La.c. 5 continent P IIEpιΚΟΤΗΝ MP IIHPIKWΘΗΝ A IIHpιΚΟΙΙΗΝ V pericope (s. u. A) v 7 iohannis P,La.c. 8 ipsum M quod factum est eras. A tert. est] autem Va.c. 9 enim om. P 10 brachio (sic semper) MAVP 11 hocl est add. v 12 autem] est postea add. M pr. brachio V pr. et om. Pv esaias MVP,Aa.c. 13 difiieile] sine impossibile add. 8. u. m2A; an recte? cf. p. 422, 19. 429, 9. 430, 9 14 enim om. M inpossibilia] eunt add. Y apud dm possibilia om. MP,LAa.c.m2 16 psalmographi A -graui F psalmigrafi P dicentes P 18 reddes P,Mp.c.Αα.c. 19 iniquitates P sim LMAV sinum P cum ODF; cf. p. 422, 22 21 alteram generationem P 22 myxta A est mixta v)

425
enim statim punit delinquentem. sed exspectat paenitudinem. ut, si liberi imitati fuerint parentum uitia, diu dilata poena reddatur. fortissime. magne, potens.

dominus exercituum— siue uirtutum - nomen tibi! Ista nomina potentiam indicant creatoris; ceterum proprie nomen dei \'pater\' est, quod in euangelio per dominum reuelatur dicentem: pater, manifestaui nomen tuum hominibus. magnus consilio: et audet se quisquam domini inserere secreto et de illius iudiciis iudicare! et inconprehensibilis cogitatu:quem non conprehendit cogitatio, quomodo potest sermo conprehendere? cuius oculi aperti sunt super omnes uias filiorum Adam: frustra ergo homo putat se dei celare notitiam.