In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 6. 7 )Et dixit Hieremias: factum est Uerbum domini a d me dicens: ecce Anamehel, filius Sellum — siue Salom —, patruelis tuus — quod Hebraice dicitur \'dodach\' —, uenit ad te dicens: eme tibi agrum meum, qui est in Anath oth; tibi enim conpetit ex propinquitate emtio.

Occultum ad Hieremiam dei factum esse sermonem nemo scire poterat nisi ipso indicante, ad quem factus fuerat. et praedicitur ei, quod uenturus sit ad eum Anamehel, patruelis suus, et possessionem agri, qui suus fuerat, delaturus; esse autem ipsum locum in Anathoth de suburbanis, quae sacerdotibus per singulas tribus et ciuitates dabantur ex lege; nec licitum erat possessionem de tribu transire ad tribum nec de familia ad aliam familiam — unde et filiae Salphaad accipiunt sortem inter fratres suos — praecipueque suburbana sacerdotum nulli alii poterant uenundari usque ad annum remissionis nisi ei, quem propinquitas sanguinis expetebat.

uenit ergo ad eum patruelis frater suus et offert emtionem, quae illi ex propinquitate debetur. Chelchias et Sellum fratres fuere germani; Chelchiae filius Hieremias, Sellum Anamehel. \'Chelchias\' interpretatur \'pars domini\', (Hieremias\' (sublimitas domini\'; recteque (altitudo domini\' de \'parte domini\' nascitur. \'Sellum\' uero in linguam nostram uertitur [*]( 3 *Hier. 32 (39), 7 11 cf. Num. 35, 2. 3. Ios. 21, 2. 3 12 cf. Num. 36, 7 14 cf. Num. 27, 7 (6). 36, 10. 11 15 cf. Leu. 25, 34. Num. 36, 4 19 cf. Hier. 1,1 20. 22 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 53. 27. — p. 46, 9. 54, 18, 62, 6. — p. 10, 31. 78, 14 ) [*]( 2 dicens om. V anamechel L ananehel P,Mp.c. anamahel V Hanameel (sic semper) Vulg. sella P 3 selom M saIIom Av sollom V tui. P 4 dodae V ueniet V,Ap.c.m3 cum Vulg. ema ibi P 5 anatoth VP 6 ex] quo add. V emtio (sic alibi semper fere Lp.c.)] emptio codd. ut emas Vulg. ocultum V 7 dl s. u. L esse] dl add. P 9 ananehel P,Mp.c. anamahel V possionem P 10 fuerat B. u. A aut P anatoth AV atoth P 12 dabuntur P 14 sortes P 15 alio V 16 nisi om. P 17 patruelis L fratruelis cet. (pa s. fra m2A) frater exp. m2A tuus Y 18 emptionem codd. (cf. lin. 6) chelcias P; cf. p. 5, 8. 417, 11 19 eheleiae MP 20 ananehel P chelcias MV celchias P 22 lingua VP nostram L, (s, u. m2) A nosτ̃ (s. u. m2) M nostra VP uertator P )

417
\'pax\' sine (pacificus\', \'Anamehel\' \'donum\' uel \'gratia dei\'; nec mirabimur, quod sibi \'pax\' iungantur et \'gratia\', cum etiam apostolicarum epistularum hoc principium sit: gratia uobis et pax. primum ergo pacem meremur dei et post pacem nobis gratia nascitur, quae non in possidentis, sed in donantis arbitrio est.

defert autem emtionem lgratia dei\' illi, qui in \'sublimibus\' conlocatus est, ut, quamuis uideatur excelsus, tamen gratia dei indigeat. illud, quod in Cantico saepe cantatur a sponsa: fratruelis s meus, id est 6 ἀδελϕιδόϚ μου, in Hebraico \'dodi\' dicitur; ergo non \'fratruelis\', sed \'patradelfus\', id est \'patruelis\', dicendus est. fuisse autem Hieremiam filium Chelchiae de sacerdotibus, qui erant in Anathoth, in terra Beniamin, et uoluminis huius testatur exordium.