In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ducet Sedeciam et ibi erit, pro quo LXX transtulerunt: et Babylonem; quorum alterum inuitum trahi, alterum uoluntate pergere significat. et ibi, inquit, erit: uerbum ponit ambiguum, ne uideatur cruciatus et miserias prophetare. quodque sequitur: donec uisitem eum, ait dominus.

et, si pugnaueritis aduersum Chaldeos, nihil prosperum habebitis, in LXX non habetur. prudenterque sententiam temperauit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest; \'uisitatio\' enim, ut saepe dixi, et \'consolationem* significat et \'supplicium\'. [*]( 15 Hier. 32 (39), 5 16 *Hier. 32 (39), 5 18. 20 Hier. :32 (39), 5 21. 22 *Hier. 32 (39), 5 24 cf. p. 69, 18. ffieron. in Esai. 24. 21-23 p. 337. in Ezech. 9. 1 p. 92. in Am. 3. 1. 2 p. 252 ) [*]( 1 manus Vulg. 2 sedechias A (semper) 3 chaldaeorum MAYP traditur P 4 manus Vulg. loquitur P 5 alt. ocalis Va.c. oculus P 6 babylone P,La.c. ducit P,LMAa.e. 7 ait] dicit Ma.c ,υ quodsi—contra] si autem dimicaueritis aduersum Yulg. 8 chaldaeos MAP 9 praeferre LMAa.c. mendacium La.c. 10 dicere Ma.c.m2 11 eum; ei vel P babylonis P 12 potentissimi AVP,Mp.r.,v 13 insaniae P 15 docit P.La.c. 16 qao om. P 18 aoluntatem MAa.r. pergeret Pa.r. ibi inquit] quid 3f 19 miseria V 21 aduersus codd. Sm s. slt. ? L) cbalJaeos MP 23 temperabit P )

416

[*]( 32 (39), 6. 7 )Et dixit Hieremias: factum est Uerbum domini a d me dicens: ecce Anamehel, filius Sellum — siue Salom —, patruelis tuus — quod Hebraice dicitur \'dodach\' —, uenit ad te dicens: eme tibi agrum meum, qui est in Anath oth; tibi enim conpetit ex propinquitate emtio.