In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 32 (39), 3b-5 )Ecce ego dabo ciuitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam. et Sedecias, rex Iuda, non effugiet de manu Chaldeorum, sed tradetur in manu regis Babylonis et loquetur os eius cum ore illius et oculi eius oculos illius uidebunt. et in Babylonem ducet Sedeciam et ibi erit, donec uisitem eum, ait dominus. quodsi pugnaueritis contra Chaldeos, nihil prosperum habebitis.

Haec erat causa irae regiae, quare praeferret mendacio ueritatem et tam urbem Hierusalem quam Sedeciam regem diceret esse capiendum; quodque grauius est, nisurum eum ora regis Babylonii et locuturum humilem atque captiuum cum inpotentissimi regis insania. grauior enim terror est uidere, quem timeas. et ante increpationem uerborum quam poenarum sustinere cruciatum. et in Babylonem. inquit.

ducet Sedeciam et ibi erit, pro quo LXX transtulerunt: et Babylonem; quorum alterum inuitum trahi, alterum uoluntate pergere significat. et ibi, inquit, erit: uerbum ponit ambiguum, ne uideatur cruciatus et miserias prophetare. quodque sequitur: donec uisitem eum, ait dominus.

et, si pugnaueritis aduersum Chaldeos, nihil prosperum habebitis, in LXX non habetur. prudenterque sententiam temperauit, quae ad bonam et ad malam partem referri potest; \'uisitatio\' enim, ut saepe dixi, et \'consolationem* significat et \'supplicium\'. [*]( 15 Hier. 32 (39), 5 16 *Hier. 32 (39), 5 18. 20 Hier. :32 (39), 5 21. 22 *Hier. 32 (39), 5 24 cf. p. 69, 18. ffieron. in Esai. 24. 21-23 p. 337. in Ezech. 9. 1 p. 92. in Am. 3. 1. 2 p. 252 ) [*]( 1 manus Vulg. 2 sedechias A (semper) 3 chaldaeorum MAYP traditur P 4 manus Vulg. loquitur P 5 alt. ocalis Va.c. oculus P 6 babylone P,La.c. ducit P,LMAa.e. 7 ait] dicit Ma.c ,υ quodsi—contra] si autem dimicaueritis aduersum Yulg. 8 chaldaeos MAP 9 praeferre LMAa.c. mendacium La.c. 10 dicere Ma.c.m2 11 eum; ei vel P babylonis P 12 potentissimi AVP,Mp.r.,v 13 insaniae P 15 docit P.La.c. 16 qao om. P 18 aoluntatem MAa.r. pergeret Pa.r. ibi inquit] quid 3f 19 miseria V 21 aduersus codd. Sm s. slt. ? L) cbalJaeos MP 23 temperabit P )

416