In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'quia,\' inquit, (fuerunt uerba mea in eo recordatione memor ero eius adhuc.1 ne putaretur gratuita benedictio et ex indulgentia potius largitoris quam i merito eius, in quem conferebatur, esse conlata, ideo ait: recordabor eius, quia uerba mea fuerunt in eo, non in ore eius, non in labiis, sed in imo cordis affectu; propter quam causam et conturbata sunt uiscera mea super eo. cui loquitur et per Osee: quid tibi faciam, Ephraim?

quid tibi faciam, Israhel? quasi Adama ponam te et quasi Seboim? conuersum est in me cor meum. conturbata sunt uiscera mea. non faciam furorem irae meae et non disperdam Ephraim. miserans miserebor eius, ait dominus. fuerunt quidem sermones mei in eo et omnia mandata mea auido suscepit animo et in suo corde seruauit; sed tamen miserans miserebor eius.\' ut ostenderet omnem hominum iustitiam indigere misericordia dei.

[*]( 31 (38), 21.22 )Statue tibi speculas, pone tibi amaritudines, dirige cor tuum in uiam directam, in qua ambulasti; reuertere, uirgo Israhel, reuertere ad ciuitates tuas istas! usquequo deliciis dissolueris, filia uaga? quia creauit dominus nouum super ter-[*]( 1 *Hier. 31 (38), 20 5 Hier. 31 (38), 20 *Hier. 31 (38), 20 6 cf. Esai. 29, 13. Matth. 15, 8. Marc. 7, 6 7 *Hier. 31 y(38), 20 8 *Os. 6, 4. 11, 8. 9 12. 15 Hier. 31 (38), 20\' )[*]( 1 eoj ore Z; recordare add. P 2 recordationem P memoro (alt. o s. u.) Z ero om. Z 3 gratnitaj adhuc add. ZF beoedictione r et s. u. P largitoria potias F Iargitoris ZFSV; (t s. u. m2) A largioris MP 4 in quem—eius (lin. 5) om. ZF 5 in ea fuerunt P 6 imo om. ZF 7 et om. V 8 ose Z oseae VP Ephraimj et add. ZF 9 adama ZS adamanten VP adamam MAv 13 (= 15) mise- rabor MPS 15 miserans om. F eias] ait dominus add. t 16 ommem] omnium Ap.e.m3 indigere (i ñ deserere s. u. w3) A misencorfiam V,Ap.c.m3 18 statua ibi P specalaa Mas. specala F cum Vulg. pona ibi P amaritudines (m) M 19 rectam Vulg. 21 istas om. 8 )

396
ram: femina circumdabit uirum.

LXX: statue tibi speculatores, fac poenam, da cor tuum in humeros tuos: uiam, in qua ambulasti. reuertere, uirgo Israkel, reuertere in ciuitates tuas lugens! usquequo conuerteris, filia despecta? quoniam creauit te dominus salutem in plantationem nouam; in salute tua circumibunt homines.

Lbi nos diximus: usquequo delicns dissolueris?, Symmachus posuit: usquequo demergeris in profundum? utramque autem editionem ex toto posui caput obscurissimum et ecclesiae continens sacramenta a LXX — sine quis alius hunc prophetam interpretatus est — aut ignoratum aut omissum ostenderem.