In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 30 (37), 1—3 )Hoc uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino, dicens: haec dicit dominus deus Israhel dicens: scribe tibi omnia uerba, quae locutus sum ad te, in libro! ecce enim dies uenient, dicit dominus, etconuertam conuersionem populi mei Israhel et Iuda, ait dominus, et conuertam eos — sine sedere faciam — in terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.

Promittentibus in Babylone pseudoprophetis cito populum, qui cum Iechonia captus fuerat, reuersurum et Anania, filio Azur, in Hierusalem eadem praedicante Hieremias propheta et illud quidem futurum asseruit non intra biennium, ut illi mentiebantur, sed finitis septuaginta annis et nunc scribere iubetur in libro et memoriae tradere, quae dominus uentura praenuntiet.

ex quo [*](1 *Gen. 22, 18. 26, 4. *Act. 3, 25 2 cf. Act. 9, 15 *Gal. 3, 16 16 *Hier. 30 (37), 3 17 cf. Hier. 27 (34), 16 (13) 19 cf. Hier. 28 <35), 1—4 21 cf. Hier. 29 (36), 10 ) [*]( 1 et s. u. M, eras. A semini P 4 oro V 5 quod MAPa.r. 6 esaiae VP.Aa.c. repromissionis Pp.c. 8 uideatur M et s. u. M facilia] effabilis M 12 scribae A 13 ueniunt AVPc eum Vulg. 14 conuertam s. u. LMA, om. YP conuersione in P 16 in] ad Vulg. terra P,Mp.r.,v 17 babylonem MAa.r.,v 18 iechoniam L ieconia P 19 annaniae M annania AP azuri P 20 praedicante P hieremia V illac V,MAa.e. 21 nt] et V mentienbantur L finitis] eũ finiti fuerint Mp.c.m3 22 anni Mp.r. tunc v iubetar in libro scribere v memoria M 23 praenuutiat Mp.c. proaun- łiet à - )

369
manifestum est nequaquam uicinum tempus esse uaticinii, sed multa post tempora haec explenda, quando Israhel et Iuda reuersuri sunt in terram suam, et inplendum illud, quod Hiezecihel prophetauit, duas uirgas sibi pariter copulandas et imperaturum Dauid regem, de quo scribit: et seruus meus Dauid rex super eos et pastor unus erit omnium eorum. si quid igitur in illa prophetia diximus.

etiam in praesenti loco intellegendum est, praesertim cum eadem et eo tempore Hiezecihel in Babylone et Hieremias in Hierusalem prophetauerint.