In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Nec iuxta Hebraicum nec iuxta LXX Mattneus sumsit testimonium; legimus enim in eo post descriptionem infantum necis: tunc impletum est, quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: uox in Rama audita est. ploratusetululatus multus Rachel flentis filios suos et noluit consolari, quia non sunt. ex quo perspicuum est euangelistas et apostolos nequaquam ex Hebraeo interpretationem alicuius secutos, sed quasi Hebraeos ex Hebraeis, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse.

Rachel, mater Iosepb, cum ueniret Bethleem, subito partus dolore correpta peperit filium, quem obsetrix, quia moriebatur pariens, uocauit Benoni, hoc est filius doloris mei; pater autem Iacob mutauit uocabulum et appellauit eum Beniamin, hoc est filius dexterae.