In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ut autem sciamus benedictiones has nequaquam ad corpus, sed ad animam pertinere, sequitur: eritque aonima eorum quasi hortus irriguus siue quasi lignum fructiferum, quod plantatum est secus decursus aquarum, et paradisus domini in deliciis.

et ultra, ait, non esurient; nequaquam ea esurie, de qua scriptum est: beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, sed ea, quae saturitate mutatur et rerum omnium excludit paenuriam. tunc laetabitur uirgo in choro — de qua scribit apostolus: despondi enim uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo — et iuuenes — ad quos loquitur Iohannes: scribo uobis, iuuenes, quoniam uicistis malignum-et senes, ad quos idem mystico sermone testatur: scribo uobis, patres, quoniam cognouistis eum, qui ab initio est.