In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Perspicue uocatio gentium demonstratur dicente scnptura: audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite! quid annuntiant insulis, quae procul sitae sunt ? quod dominus, qui dispersit Israhel, ipse congregabit eum — nequaquam ergo, ut dispergerentur, potentiae fuit aduersariorum, sed domini uoluntatis — et custodiet eum sicut pastor gregem suum — pas tor enim bonus ponit animam suam pro ouibus suis —, quia redemit dominus Iacob pretio sanguinis sui et liberauit eum de manu potentioris sine fortioris.

per quae ostenduntur fortiores aduersariae potestates natura fragilitatis humanae et, quantum in utrisque uirium est, illas fortiores esse natura, sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem et domum eius diripere.