In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod autem sequitur iuxta LXX: filiorum Leui, in Hebraico non habetur et perspicuum est nequaquam hic dici de his sacerdotibus, qui sunt filii Leui, sed de his, in quorum typum praecessit Melchisedec. \'ebrietas\' autem sacerdotum et in apostolis conprobatur, quando feruebant fide et musto pleni dicebantur; unde et locus, in quo conprehensus est dominus, uocatur \'Gessemani\', quod in lingua nostra \'uallem pinguedinis\' sonat.

cumque sacerdotes pingues fuerint doctrina domini et inebriati in conuiuio Ioseph dixerint: calix tuus inebrians quam praeclarus, tunc erit et hoc, quod nunc dominus pollicetur: et populus meus bonis meis adimplebitur. quae omnia nunc ex parte tribuuntur; tunc autem dabuntur in pleno. quando uiderimus facie ad faciem et corpus humilitatis nostrae fuerit resurrectionis gloria commutatum.

[*]( 31 (38), 15 )Haec dicit dominus: uox in excel-so audita est lamentationis, fletus et luctus Rachel plorantis filio: suos et noluit consolari super filiis suis, quia non sunt. LXX; sic dixit dominus: uox in Rama audita est, lamentatio et fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et noluit conquiescere,[*]( 1 Ps. 109, 4. Hebr. 5, 6. 1, 17 2 *Hier. 31 (38), 14 6.cf. Rom. 12, 11 7 Act. 2, 13 cf. Matth. 26, 36. 50 8 cf. Hieron. Nom. Hebr. p. 61, 22 10 cf. Gen. 43, 34 *Ps. 22. 5 12 Hier. 31 (38), 14 13 ef. I COT. 13, 9. 10. 12 15 cf. Phil. 3, 21 20 *Hier. 31 (38), 15 )[*]( 2 (= 5) melchisedech AVP 3 ebraico MV prespicaum Ma.c. 4 hic L id VP,Mp.c.m3.v hit (id 8. u. m3) A 5 typo P 6 ferebant La.c. ferbebant Ma.c. fidem Aa.r. 7 dicebantur] loquebantur (n s. u.) P 8 dominus est v getsemani OD gethsemani Fv, (th s. v. m2) Z getsemmani (t a u..) M getaamani P linguam nostram MG.r. 9 uallia (i ex:e) M ...pinguidinis P,LMa.c. 10 dixerintq; Ap.e. 11 praeclarus1 est (postea) add. MA,v 14 uideremus P 18 luctua et fletus Vtdg. Iuctus] ulalatus V plorans PMa.c. 19 nolentis Vulg. Buper f. suis om. V super ein;Vulg. alt. filios Mp.c. suos (ex sinus) X 20 dicit v 21 lamentationis M pr. et om. M 22 plornns P,Mp.r. )

389
quia non sunt.