In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31 (38),10-14 )Audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite: qui dispersit Israhel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum, quia redemit dominus lacob et liberauit eum de manu potentioris — siue fortioris —. et uenient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona domini super frumento et uino et oleo et fetu pecorum et armentorum. erit anima eorum quasi hortus inriguus - siue quasi lignum fructiferum — et ultra non, esurient .

tunc laetabitur uirgo in choro - sine uirgines — et iuuenes ac senes simul et conuertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo et inebriabo animam sacerdotum pinguedine — siue filiorum Leui - et [*]( 1 cf. Gen. 48. 19 2 cf. Gen. 48, 13-15 7 cf. Gen. 25, 31-34. cap. 27 9 cf. in Beg. 11, 26. 12, 20. II Par. 13, 6 16 *Hier. 31 (38),11 20 *Hier. 31 (38), 12 21 *Hier. 31 (38), 13 25 *Hier. 31 (33), 14 ) [*]( 1 superhabnndauit VP gratiam L 4 demutatis Mp.c.m3 decussatis Ap.c.m3,v 5 dextere P 6 dexteram AVPv et alibi amnes codd; cf. Index s. u. sinistram P,LAa.c. 9 quia] ab add. P hieroem La.c. ieroboam Pv 10 Nabath v II annuntiateJ in add. v cum Vulg. (= p. 386, 3) 13 congregaoit VP,Ma.c. 14 quia redemit] redemit enim Vulg. redimet Ap.c.m3 15 liberabit Ap.c. potentiores Max. sine] de manu add. v 16 fortiores Ma.c. 17 sywn V 18 foetu AV 19 eritque MAp.c.,v cum Vulg, ortus P,Ap.r. 22 pr. et om. Vulg. iuuenis Ma.c. ac] et v cum Vulg. 24 animas JP 25 pinguidine Lax. pinguidiné P, ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 25 )

386
populus meus bonis meis adimplebitur, ait dominus .

Perspicue uocatio gentium demonstratur dicente scnptura: audite uerbum domini, gentes, et annuntiate insulis, quae procul sunt, et dicite! quid annuntiant insulis, quae procul sitae sunt ? quod dominus, qui dispersit Israhel, ipse congregabit eum — nequaquam ergo, ut dispergerentur, potentiae fuit aduersariorum, sed domini uoluntatis — et custodiet eum sicut pastor gregem suum — pas tor enim bonus ponit animam suam pro ouibus suis —, quia redemit dominus Iacob pretio sanguinis sui et liberauit eum de manu potentioris sine fortioris.

per quae ostenduntur fortiores aduersariae potestates natura fragilitatis humanae et, quantum in utrisque uirium est, illas fortiores esse natura, sed nos fortiores fide, si tamen mereamur liberari ab eo, qui potest alligare fortem et domum eius diripere.

etuenient, inquit, — hau dubium quin liberati de manu potentium — et laudabunt liberatorem suum in monte Sion, hoc est in ecclesia, et confluent ad bona domini, rerum omnium abundantiam, quae non in frugibus et cibis carnis istius, sed in uirtutum uarietate sentitur.