In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Si iuxta Hebraicum Iegerimus: in fletu uenient — hoc enim indicat \'iabu\' —, dicemus, quod interdum et nimii gaudii fletus indicium sit iuxta illud: lacrimo gaudio. sin autem iuxta LXX, qui dixerunt: in fletu egredientur et in misericordia — siue in consolatione — reducam eos, illum sensum ponemus, qui et in Psalmis dicitur: euntes ibant et flebant portantes semina sua; uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos.

fleuerunt enim, quando captiui ducti sunt, et consolationem maximam receperunt, quando misericordia domini sunt reducti. et adduxit eos dominus per apostolos et apostolicos uiros plenos aquarum et largissimi fluminis in uia recta, uidelicet fidei, non in perfidia Iudaeorum. et non, inquit, inpingent iii ea, quia caeci esse cessarunt, quibus quondam dictum est: si caeci essetis, non haberetis peccatum;, nunc uero dicitis, quia uidemus; peccatum uestrum manet.