In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 31 (38), 8 )Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; quodque sequitur: in solemnitate Phase; et generabit filios multos, in Hebraico non habetur, sed in LXX tantum legitur, pro quo apud Hebraeos scriptum est: inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul, ecclesia magna reuertentium huc.

Congregantur reliquiae populi Israhel per apostolos et apostolicos uiros, de quibus supra legimus: clamabunt custodes in monte et quibus praecipitur: personate et canite et dicite, ut saluae fiant reliquiae Israhel.

ipseque dominus pollicetur se reducturum eos de terra aquilonis, qui est uentus durissimus. nomine autem dexter uocatur, de incredulitate, de frigore dominicae caritatis et congregare eos ab extremis terrae non in alio tempore, sed in solemnitate Paschae, hoc est feriis dominicae passionis, quando crucifixus est dominus impletumque [*]( 1 *Hier. 31 (38), 7 2 Hier. 31 (38). 7 3 Eom. 11,5 4 Rom. 9, 29. cf. Esai. 1, 9 9 *Hier. 31 (38), 8 15 Hier. 31 (38), 6 16 Hier. 31 (38), 7 cf. Hier. 31 (38), 7 18 *Prou. 27, 16 22 cf. I Cor. 5, 7 ) [*]( 1 iuuentur P 2 reliquia V 3 salua facta Pa.c. 4 eaaiae V,Aa.c. in esaiae P 5 sabaoht P 6 gomora L gorra V gomurra P similis La.c. 8 quod v 9 sollemnitate MA V sollempn. P(= lin. 21) pascae La.c. phasee M phaaec (= ϕάσεϰ LXX) A. pasnhae V generauit AP,Ma.c. 11 hebreos MAV 12 alt. et otn. Vulg. pregnas La.c. pregnans M ecclesia magna] coetus magnus Vulg. ecclesia—huc in mg. L, om. eet. 14 populi om. V pr. apostolus Ma.c. et] per add. P 15 legimussnpra. V 16 pr. et om. MAVPv dicit La.c. ut (t s. u.) L. om. Aa.c. salui Ma.c. 17 -que] quoque v se] sed P reductorum Ma.c.m2 19 incrudelitate M,LAa c. 20 congregara P in om. V 21 Pachae] Phase v ferus (sic) P 22 dominus est v impletorumque Ap.c.m2: e add. s. u. m3M )

383
illud, quod ipse in euangelio repromisit: cum exaltatus fuero, omnia traham ad me. tunc generauit multum populum, ut illud impleretur Isaiae: quia nata est gens semel; uno enim die tria milia et quinque milia hominum crediderunt. quodque in Hebraico scribitur:

inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul, ecclesia magna reuertentium huc, quamquam et iuxta litteram impletum sit, quod caeci uiderint, claudi ambulauerint, tamen melius iuxta ἀναγωγὴν intellegi potest, quod, qui prius caeci erant perfidia, postea crediderint saluatori et, qui claudi, quibus quondam loquebatur Helias: usquequo claudicatis utroque pede?, postea ambulauerint et populus, qui sedebant in tenebris et umbra mortis, magnum lumen aspexerint claudique cucurrerint et praegnans pepererit filios, ecclesia magna reuertentium ad fidem.

Iudaei putant hoc esse conpletum, quando sub Ezra post diem Paschae egressi sunt de Babylone, ut reuerterentur Hierusalem, in quo typus fuit et non ueritas; neque enim in illo tempore uniuersa, quae legimus et lecturi sumus, fuisse conpleta poterunt approbare.