In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](31 (88), 3-6 )Longe dominus apparuit mihi — siue ei —: et in caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. rursumque sed aed ificabo te et aedificaberis, uirgo Israhel. adhuc ornaber-is tympanis tuis — siue assumes tympana tua — et egredieris in choro ludentium. adhuc plantabis uineas in montibus Samariae; plantate plantaria et uindemiate! erit enim dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: surgite et ascendamus in Sion ad dominum deum nostrum!

Quia offenderat Israhel dominum et dixerat: non habemus regem nisi Caesarem et: uenite et interficiamus eum, et nostra erit hereditas et longe recesserat a deo, propterea dominus post multum tempus apparuit ei — non tempore Zorobabel et Ezrae, postquam rursum capti sunt —, sed in caritate perpetua dilexit eum, quae nullo fine delebitur, et attraxit eum miserans; nequaquam enim merito, sed clementia saluatus est.

rursumque, ait, aedificabo te et aedificaberis, uirgo Israhel. hoc proprie intellegamus in ecclesia; delirant enim, qui auream atque gemmatam suspirant Hierusalem suam auaritiam in mysterio urbis domini consecrantes. \'adhuc ornaberis tympanis tuis, ut canas [*]( 4 *Hier. 31 (38), 3 7 *Hier. 31 (38), 4 13 Ioh. 19, 15 14 *Marc. 12, 7 16 *Hier. 31 (38), 3 20 Hier. 31 (38), 4 22 delirant] scil. chiliastae; ef. p. 235, 18 24 Hier. 31 (38), 4-- ) [*](1 caleant] legant (g s. u.) M,Ap.c.m3 ardorem M,Ap.c.m3 4 ideoj id est F 5 rursusque Mp.c. 6 aedificaueris Ma.c. ornaueris LMPa.c. 7 tymphanis AP timph. V asume V tymphana APtimph. V 8 choro (c s. u.) L (= p. 381, 2) adhoc Ma.c. 9 plantate-erit enim] plantabunt plantantes et, donec tempus ueniat, non nindemiabunt, quia erit Vtilg. pomaria M 10 uindimiate La.c. quo V 12 syon V; & add. P 14 alt. et om. P eũ s. u. V 17 ezdrae M 18 di- lexerit MVP,Aa.r. 20 -que] qd MAp.c.m3 alt. aedificaueris M 22 delerant V..Pa.c. quia P suspi∗∗rant L suspicantur V,Mp.c.m2 in] ^ P 23 urbis] uerbis Ap.c.m3 constituentes Mp.c.Ap.c.m3 consecrentes Va.c. 24 ornaueris MAPa.c. tymphanis AVP chanas A )

381
domino in ecclesiis omni in te malorum operum carne consumta. et egredieris in choro ludentium cum gentium turbis, plantabis uineas in montibus Samariae\', nequaquam in uallibus et humilibus locis, sed in montibus Samariae, qui post captiuitatem populi Israhel ab alienigenis possessi sunt. quibus dicitur: plantate plantaria et uindemiate!

tunc fuit dies domini, in qua clamauerunt custodes — apostoli uidelicet et apostolici uiri — in monte \'Samariae\' et in monte Ephraim\', quorum alterum \'custodiam\', alterum \'ubertatem\' sonat; quid uero dicunt custodes Samariae, immo quid clamant in monte Ephraim? \'surgite, qui iacetis, humilia relinquite, uictimarum hostias spernite\' — sacrificium domino spiritus contribulatus—\',ascendamus in Sion, hoc est in ecclesiam, ubi est speculatio et intuitus dei; cumque fuerimus in Sion, immo ascenderimus ad eam, ascendemus pariter ad dominum deum nostrum\'.