In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](31 (88), 3-6 )Longe dominus apparuit mihi — siue ei —: et in caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. rursumque sed aed ificabo te et aedificaberis, uirgo Israhel. adhuc ornaber-is tympanis tuis — siue assumes tympana tua — et egredieris in choro ludentium. adhuc plantabis uineas in montibus Samariae; plantate plantaria et uindemiate! erit enim dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: surgite et ascendamus in Sion ad dominum deum nostrum!

Quia offenderat Israhel dominum et dixerat: non habemus regem nisi Caesarem et: uenite et interficiamus eum, et nostra erit hereditas et longe recesserat a deo, propterea dominus post multum tempus apparuit ei — non tempore Zorobabel et Ezrae, postquam rursum capti sunt —, sed in caritate perpetua dilexit eum, quae nullo fine delebitur, et attraxit eum miserans; nequaquam enim merito, sed clementia saluatus est.