In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](31 (38), 1)In tempore illo, dicit dominus, ero deus uniuersis cognationibus Israhel — siue generi Israhel — et ipsi erunt mihi in populum. Nisi cogitatio domini fuerit impleta et furor eius requieuerit super impiorum caput, uniuersitatis dominus cognationibus Israhel deus esse non poterit; hoc autem dicit reliquiis, quae saluae factae sunt.

quodsi opponitur nobis id, quod dictum est: ero deus generi Israhel siue uniuersis cognationibus Israhel, assumamus exemplum: (si filii essetis Abraham, faceretis opera patris uestri\'; et apostolus scribit: uidete Israhel iuxta carnem. ex quo docet esse alium Israhel iuxta spiritum. ille est igitur Israhel, qui mente cernit deum siue rectissimus domini est, et huiuscemodi Israhel erit populus dei.