In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 30 (37), 23.24 )Ecce turbo domini, furor egrediens, procella ruens in capite impiorum conquiescet non auertet iram indignationis dominus, donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui; in nouissimo die-[*]( 1 ef. II Reg. 6, 5 3 Ps. 86, 3 7 cf. Num. 16, 3 etc. 8 *Hier. 30 (37), 21 9 Hier. 30 (37), 21 11 Ioh. 14, 11 14 *Hier. 30 (37), 22 Hier. 30 (37), 22 )[*](1 inminuit 3Ia.c. 2 nt (s. u. m2) M, (in ras.) A totus orbis ut crederet (totus orbis post crederet repetiwt s. u. m2, sed exp.) A crederit Pa.c. dum MA Vv dBo P 3 groriosa P 5 fuit V Abraham] et add. v 6 generia s. u. m3A 8 hau 0 (et alibi semper fere ante dubium Lp.c. uel primitus; cf. p. 88, 4. 211, 9 etc.) haud AV, (d ex t m2) L, (ex aut) M aut P 10 est] & add. s. u. m3M eum] autem V 11 ad om. V 12 cor suum v dno (o in ras.) M ad dum Y deo a 13 ut] patris add. V quoque Ma.c.m2 dicet Pa.c. iuxta M iuxta LXX expungere uult Vallarsius; cf. p. 376, 6 Hebraicmn tantum, sed non iuita suppleui (cf. p. 382, 10. 389, I), om. codd. v 14 LXX LV, (s. u. m2) M, (s. u. m3) A, om. P 15 dam M cernemns La.c. 16 parte (r s. «. m3; e m ras.) M genium Ma.c.m2 18 egrediensj et add. v 19 conquiescit MAa.c. auertit LMAa.c. auertat Pa,c. 20 ut V 21 cogitatione La.c. )

378
rum intellegetis ea.

Turbo furoris domini et procella ruens atque tempestas requiescet in capite impiorum, uel daemonum uel eorum, qui dei filium blasphemarunt; et non auertet iram indignationis suae, donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui et circumdetur exercitu Hierusalem et penitus deleatur. quomodo autem artifex non potest intellegi nisi opere conpleto nec medicinae industria nisi, postquam fuerit sanitas consecuta, ita, cum euersio fuerit Hierusalem et prioris populi abiectio, tunc intellegent credentes, quod repulsio Iudaeorum nostrae salutis occasio sit.

[*](31 (38), 1)In tempore illo, dicit dominus, ero deus uniuersis cognationibus Israhel — siue generi Israhel — et ipsi erunt mihi in populum. Nisi cogitatio domini fuerit impleta et furor eius requieuerit super impiorum caput, uniuersitatis dominus cognationibus Israhel deus esse non poterit; hoc autem dicit reliquiis, quae saluae factae sunt.

quodsi opponitur nobis id, quod dictum est: ero deus generi Israhel siue uniuersis cognationibus Israhel, assumamus exemplum: (si filii essetis Abraham, faceretis opera patris uestri\'; et apostolus scribit: uidete Israhel iuxta carnem. ex quo docet esse alium Israhel iuxta spiritum. ille est igitur Israhel, qui mente cernit deum siue rectissimus domini est, et huiuscemodi Israhel erit populus dei.

[*]( 31 (38), 2 )Haec dicit dominus: inuenit gratiam in deserto populus, qui remanserat gladio; uadet ad[*]( 3 cf. Matth. 27, 39. 40. Marc. 15, 29. Luc. 22, 65 Hier. 30 (37), 24 12 *Hier. 31 (38), 1 13 cf. Hier. 30 (37), 24. 23 16 cf. Hier. 31 (38), 7 17 *Hier. 31 (38). 1 18 Hier. 31 (38) 1 19 cf. Ioh. 8, 39 20 *I Cor. 10. 18 22 Israhelj cf. Hieron. Nom. Hebr. 13, 21. 63, 22. 74, 15. 76, 20. Quaest. Hebr. in Gen. p. 52. 1—23 23 cf. Num. 16, 3 etc. )[*]( 1 intellegentis LMAa.r. intellegentes P furori Ma.c.m2 2 requiescit MVP,Aa.c. impiorum scripsi eorum codd. v; cf. Un 14 et p. 377. 19 demonum V 3 blaaphemauemnt v anertit P.La.c. 5 exercitum L 6 paenitus A,La.c. 10 occansio MP 12 cogitationibus T -generis AVP 13 mihi om. P 16 quiP 19 abraham] israhel M Abraae v 20 apostolis (v s. pr. o) P 21 pr. et alt. iuxta] secundum v alium esae V 22 igitur Israel eat v 25 remanserat] a add. (s. u.) M cum Vulg. uadat v)

379
requiem suam Israhel. LXX: sic dixit dominus: inueni calidum in deserto cum his, q ui perierant gladio; ite et nolite interficere Israhel!

Ridicule in hoc loco Latini codices ambiguitate uerbi Graeci pro \'calido\' \'lupinos\' interpretati sunt; Graecum enim OEPMON utrumque significat, quod et ipsum non habetur in Hebraeo. est enim scriptum \'hen\', quod Aquila, Symmachus et Theodotio λάριν, hoc est \'gratiam\', interpretati sunt; soli LXX posuere \'calidum\' putantes ultimam litteram m esse. si enim legamus \'hen\' per litteram \'n\', \'gratia\' dicitur: si per \'m\', \'calor\' interpretatur.