In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25,8. 9a )Propterea haec dicit dominus exercituum: pro eo, quod non audistis uerba mea, ecce ego mittam et assumam uniuersas cognationes aquilonis, ait dominus, et Nabuchodonosor, regem Babglonis, seruum meum. \'Quia me ad iracundiam prouocastis et fecistis malum in interitum uestrum et prouocantem ad paenitentiam superbo calcastis pede, mittam\', inquit, ad uniuersas cognationes siue nationes aquilonis et adducam principem earum Nabuchodonosor, regem Babylonis, seruum meum\'.

mittit autem dominus uel angelos, ut concitent gentes, uel certe huiuscemodi mouet cogitationes, ut faciant domini uoluntatem. quodque uocat \'seruam suum\' Nabuchodonosor, non sic \'seruus\' uocatur ut prophetae et omnes sancti, qui uere seruiunt domino, sed quo in euersione Hierusalem domini seruiat uoluntati, secundum [*]( 5 cf. Hier. 25, 5 8 Hier. 257 7 II *Hier. 25, 7 16 cf. Hier. 25, 7 ) [*]( 1 et om. MAVP deos] eos V seruiretis P 2 adoratiaque P me om. V 4 me] dicit dominus, at me ad iraeandiam proaocaretis in operibus manuum uestrarum in malum aestram add. v; ef. Un. 8 5 neq; Pa.r. diis alienis v diis AVP,La.c.Mp.c. adoretis M VP,LAa.c. 7 faceretis (tia in ras.) Aa.c.m3 8 quoque P,MAa c. 15 (= 19j nabochod. V nabucod. P,La.c. 16 me om. V 17 saperbos Y super nos Ma.c. 18 calcasti V 21 haiasroodi v moaet om. Y 22 cognationes MAP,La.c.,v 23 nabacod. P,La.c. )

304
quod et apostolus loquitur: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. in aquilonis autem parte esse Chaldeos iuxta situm Hierusalem nulli dubium est.