In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](25,4 b. 5 )Neque inclinastis aures uestras, ut audiretis, cum dicerem: reuertimini unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus uestris, et habitabitis in terra, quam dedit dominus uobis et patribu-s uestris a saeculo et usque in saeculum.

Tanta fuit duritia populi. ut ne habitum quidem audientis assumeret et inclinaret aurem suam praecipue domino commonente, ut reuerteretur unusquisque a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. et o infinita clementia, non supplicium inferre pro scelere, sed ad paenitentiam prouocare tam malorum operum, quae significat uia mala, quam pessimarum cogitationum, quae et ipsae absque opere reputantur in peccatum!

et promittit praemium. si fecerint, quod praeceptum est, ut habitent in terra, quae data sit patribus et propter filiorum uitia sublata. quodque ait: a saeculo et usque in saeculum siue: ab aeterno usque in aeternum, ostendit dei dona perpetua, si digni exstiterint hi, quibus data sunt. [*]( 5 Hier. 25, 3. 4 21 Hier. 25, 5 *Hier. 25, 5 ) [*]( 1 delaculo M.LAa.c. (— l n. 4) diliculo P 2 prophetas V om̄s ml et m3A om̃em m2A 3 ipsi V,Pa.c. 5 non audistis V 6 fierent Ap.c. 8 dicere V diceret Vulg. reuertimini] ad me add. v 9 pissimis L uestris] at audiretis add. P habitatis P 10 terra P et om. V patribusq. V 11 et om. v 12 habitu P audientes Lu.c. 13 reaertetur P 15 et o L ergo V et eet. suplicium L infert Ap.e. 16 prouocaret** M prouocat Ap.c. tam om. M 17 quam pessimaramq; Mp.c. 18 ipse AVP,La.c. putantur Ma.e.m2 reputentur v peccatum] paetam :Ma.c.m2 premium L 19 terrã P \'21 quoqus P,MAa.c.m2 22 aetemo] & add. Pv dansdi M 23 extxterint MA VP,La.c. hii MP.LAa.r. in V )

303