In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 29(36),30—32 )Et factum est uerbum domini ad Hieremiam dicens: mitte ad omnem transmigrationem dicens: haec dicit dominus ad Semeiam Nehellamiten: pro eo, quod prophetauit uobis Semeias et ego non misi eum et fecit nos confidere in mendacio, idcirco haec dicit dominus: ecce ego uisitabo bo super Semeiam Nehellamiten et super se m e u eius; non erit uir sedens in medio populi huius et non uidebit bonum, quod ego faciam populo meo, ait dominus, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum.

Pseudopropheta Semeias uere (Nehellamites), qui de \'torrente\' alienas et turbatas aquas sumserat, irascitur contra mendacium suum uera scripsisse Hieremiam et ad Sophoniam sacerdotem mittit epistulas, cur ausus sit propheta scribere ueritatem, et cupit eum recludi carcere, ne loquatur. Sophonias quoque prophetam latenter accusat, dum [*]( \'1 cf. Hier. 29 (36), 10 2 cf. Hier. 29 (36). 5. 6 19 cf. p. 363, 8 22 cf. Hier. 29 (36). 25. 26. 29 ) [*]( 2 unde] & add. P 3 domas M commedere Aa.r. fructos P fructas v accepere La.c. 4 praeteritur Pa.c. narrabit (i ex a) P 5 accipisset M,La.c. 6 hieremias P quomodo MAVP,La.c. 7 ipse P increpens P lectionem P babylone P 8 alia P 9 factus (sic) P 11 neellamitem P (semper) 16 entj ei add. Mp.c..v cum Vulg. 19 aduersus VPv cum Vulg. 20 alipnas Aa.c.m3 alifnas VP turbidas MAVv tnrpidas P sumpserat MAVP,La.c. 22 epistolas V,Aa.c. qunr M .23 prophetam V reclandi P carcere MP, (re s. u.) L in carcereip (in s. u. m3) A in carcere V 24 propbeta F accussat Aa.r. )

366
legit epistulam mentientis et accusationem eius habere se iactitat.

quanto magis sceleris rei sunt, qui defendunt pseudoprophetas et mentientes fouent et aliorum male inuenta sua faciunt esse peccata! audiat itaque pseudopropheta, intellegat sacerdos, quid per eum et ipse audire mereatur: haec dicit dominus: ecce ego uisitabo super Semeiam. haec dominus loquitur, non propheta, quod uisitet super Semeiam Nehellamitem non in remedium, sed in supplicium mentientis iuxta illud, quod scriptum est: uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum.

nec solum super pseudoprophetam uisitat, sed et super semen eius, omnes discipulos, quos suo errore decepit. non erit, inquit, uir sedens in medio populi huius. deleatur de sanctorum conciliabulo stirps pessima nec sedeat in medio quiescentium, qui cum stantibus stare non potuit nec audiuit illud: si stetisset in substantia mea. cumque dominas perfectionem uirtutum omnium finito septenario tempore promittat, ille non uidebit bonum, quod sibi in praesenti tempore uindicabat.

hoc autem totum fiet, quia praeuaricationem locutus est aduersum dominum, ut diceret iam soluta peccatorum captiuitate reuersuros esse in Hierusalem, quibus apostolus comminatur: iam saturati estis. iam diuites facti estis. sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos regnaremus uobiscum! [*](5 Hier. 29 (36), 32 9 *Ps. 88, 33 12 Hier. 29 (36), 32 15 cf. Ezech. 1, 21 *Hier. 23, 22 16 cf. Hier. 29 (36), 10 19 Hier. 29 (36), 32 22 *I Cor. 4, 8 ) [*](1 epistolam MV.Aa.c. accnssationem A eius accus. P 2 iactat La c. quanti Ap.c.m2 3 a sua M 6 hoc v 8 nehellamiten MV cum OD suplicium Pa.c. 9 uirgam VP iniquitatis La.c. 10 et-eorum s. u. L 11 paeudopropheta V prophetam pseudo P et om. V 14 pessime Ps.e. 16 stetisses V substantiam meam MVP.Aa.r. perfectionum P,Aa.c. perfecti numeri tutum (eri m ras.) M 17 omnium uirtutum M 19 fiat Pa.c.: qui Y 20 aduersus Mv etiam F solutam.. captiuitatem LMVP,Aa.r. 21 reuersas La.c. reuersos MVP,Aa.c.m3 23 pr. regnatis V,La.c. 24 uobiscum] add. litt.)