In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quae asteriscis praenotaui; cetera enim, in quibus uel singuli uersus uel pauca ab eis praetermissa sunt uerba, uictus taedio annotare nolui, ne fastidium legenti facerem. pollicetur autem dominus his, qui erant in transmigratione, quod post septuaginta annos captiuitatis redire eos faciat de uniuersis gentibus et de cunctis locis, ad quae expulerit eos, et captiuitate laxata pristinum statum et patriam recipere.

cet cum ego haec\', inquit, mea sponte facturus sim et certo tempore redditurus uos, frustra decipimini et putatis uos habere prophetas in Babylone, qui uobis falsa promittunt; ita autem sciatis nequaquam uos reditum nunc sperare debere, sed aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores et generare filios et multiplicari numero et tempus exspectare promissum.

audite, quid dominus loquatur ad Sedeciam, qui nunc regnat in Hierusalem, et ad omnes habitatores urbis eius, id est ad fratres uestros, qui noluerunt meae oboedire sententiae et Babylonem migrare uobiscum, quod nequaquam captiuitatem possint effugere, sed gladio et fame et peste moriantur, et ponat eos quasi ficus malas., quas Theodotio (et Aquilae prima editio) interpretatus est \'sudrinas\', secunda \'pessimas\', Symmachus \'nouissimas\'; quae Hebraice appellantur \'suarim\', sed scriptorum uitio pro media syllaba [*]( 1 *Hier.29 (36), 14-20(15) 5cf.Hier.29 (36), 10 10cf.Hier.29(36),9 12 cf. Hier. 29 <36), 5. 6 19 Hier. 29 (36), 17 20. 21. 22 *Hier. 29 (36), 17 1 habentur Migne in editione anni 1865; sed ef. Index s. u. numeri permutat? 3 tedio CGA V 4 legenti L legentibus cet. v 5 transmigrationem V,La.r. LXX G V 6 facit Ca.c. 7 adqae C ad quam P 8 p∗a∗t∗riãL 9 redditurus OF, (pr. d s. u.)L reddituros P redituros CGAVc reductaras Dp.c.mS 10 decipimini (pr. et alt. i in ras.) L deeipiemmi eet. (alt. e eras. A) depatatis F babjloneP 11 promittant L promittant cet. 12 domus C,La.c. 13 mnltiplicare LGVPax. 14 spectare La.c. expectarecet. pmissumF 16huiusF nolueranto 17 et]in add.V.Ap.c.m2. 18 effugire P 19 ponat L ponam cet. v mala P quos V 20 theodotion V et Aquilae prima editio suppleui cum Htmfredo Hodio De bibliorum textibus etc. Oxonii 1705. p. 584), nisi quod eadem uerba omisso et lacunaque post editio accepta post sudrinas transponi uult (cf. p. \' 8.253,17 et p.12, 4.13,18.195,10); om. codd. v 21 secundas V pessima Ga.e. simmachus F bebraicae CA 22 scripturorum C medio P )

358
siue littera (alpha\' Graecum \'delta\' inoleuit, ut pro \'suarim\' legatur \'sudrim\'.

quomodo autem cofinus siue calathus, qui habebat ficus bonas, \'primitiuas\' habuisse dicitur, sic alter cofinus, qui habebat ficus malas, habuisse ficus \'nouissimas\'scribitur.

let persequar,\' inquit. \'eos, qui nunc in Hierusalem urbe uersantur, gladio, fame et pestilentia, ut primum obsidione confestim, qui remanere et effugere potuerint. dispergantur in uniuersas terras et exemplo sint omnibus maledictionis, stuporis et sibili et opprobrii, ad quos ego eiciam eos. quia non audierunt uerba mea, dicit dominus, quae per seruos meos locutus sum ad eos de nocte consurgens et mittens, et numquam monere cessaui, ut imitarentur uos, qui nunc in transmigratione securo otio perfruimini, donec promissio domini conpleatur. uos autem, qui meae oboedistis sententiae et regi uos Babylonio tradidistis, audite, quae dicturus sim\\

et in hoc loco delirus interpres somniat ruinam caelestis Hierusalem et ad eos prophetiam dirigi suspicatur, qui in huius mundi Babylonia regione uersantur, quod bene fecerint in haec corpora sponte descendere et in terra Chaldeorum aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores, filios generare bonisque operibus restitui post septuaginta annos in locum [*]( 1. 2. 4. *Hier. 29 (36), 17 2 cf. Hier. 24, 2 5. 6 *Hier. 29 (36), 18 10 *Hier. 29 (06), 19 11 Hier. 29 (36). 19 16 delirus interpresJ seil. Origenes; cf. p. 346, 21 cf. Hebr. 12, 22 20 cf. Hier. 29 (36j. 5. 6 21 cf. Hier. 29 (36), 10 ) [*]( 1 alfa AV deltha A utj et Va.c. 2 subrim CPAGa.c. surim r cophinus Vv calatus CGP,Aa.c. 3 ficos Aa.c. primitias CA,Ga.c.m2 cophinus VPv 4 pr. ficos P alt. ficos P,Lp.c.Aa.c. 6 et om. P 7 confeatim] confecti coni. Vallarsius conferti Engelbrecht manerent V poterint Aa.c. poterant F 8 maled.] & add. V 9 siuili Ma.c. opproprii M eieciam L eos] nos LMVP,Aa.c. 11 loquutus M con - consurgens L13 otio] eieio V perfruemini MP,LAa.c. donec ḥạẹc̣ M 15 trandidistis V tradedistis P sum MAVP 16 dilerus LAa.c. de- lerus MP delerans V 17 ad eos] deos Ma.c.m3 19 hac M,La.c. hoc V et om. P et—Chaldeorum om. M caldaeorum P; descendere add. LAa.c. 21 operibus inistere add. V1 )

359
pristinum et in caelestem Hierusalem;

illos autem, qui noluennt propria uoluntate ad terrena descendere, haec passuros, quae dominus Sedeciae et eius populo comminatur, qui noluerunt imitari fratres suos nec uenire in Babylonem, quod mittat in eos gladium et famem et pestem, hoc est rerum omnium paenuriam, et ponat quasi ficos pessimas, quae penitus comedi non possunt, et persequatur eos gladio sempiterno et det in uexationem uniuersis regnis terrae. quo scilicet nequaquam homines, sed daemones fiant, aeriae potestates, et sint apud cunctos angelos, qui praesint singulis prouinciis, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus.

ethoc eos idcirco passuros, quia uerba prophetarum in caelesti Hierusalem audire noluerint, qui eos hortabantur, ut ad terrena descenderent et corpus humilitatis assumerent et acta paenitudine post uerum sabbatismum locum pristinum possiderent.

haec ille dixerit; quae cum audiunt discipuli eius et Grunnianae familiae stercora, putant se una audire mysteria nosque, qui ista contemnimus, quasi pro brutis habent animantibus et uocant πηλουσιὡτας eo, quod in luto istius corporis constituti non possimus sentire caelestia.