In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 29(36), 8.9 )Haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: non uos seducant prophetae uestri, qui sunt t in me dio uestrum, et diuini uestri et neattendatis ad somnia uestra, quae uos somniatis, quia falsa isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus. Prophetas, immo pseudoprophetas.

et diuinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos, quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius abduxerat, Hiezechiel propheta testatur scribens contra eos, quibus Hieremias quoque praecipit non credendum. necdum autem eo tempore, quo haec epistula dirigebatur, Hiezechiel in Babylone coeperat prophetare; hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Hiezechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat.

porro secundum tropologiam pseudoprophetas eos debemus accipere. qui aliter scripturarum uerba accipiunt, quam sanctus spiritus sonat, et diuinos eos, qui coniecturam mentis suae et incerta futurorum quasi uera pronuntiant absque diuinorum auctoritate uerborum; somniatores quoque, qui non audiunt illud scriptum: ne dederis somnum oculis tuis neque dormitationem palpebris tuis, de quibus et ludas apostolus loquitur: [*]( 10 cf. Ezech. cap. 13 14 cf. Hier. 23 (35 , 1 15 cf. Ezech. 1, 2 22 *Pron. 6, 4 ) [*]( 1 tantum nre P salutem V 3 eiercitam La.c. 5 medium P atendatis V 7 falso Mp.c.m2 cum Vulg. ipsi (pr. i 8. u. m2) M cum Vulg. 8 immoj & add. P 9 babvlonem P 10 nabueod. MP}La.c. nabochod. V adduxerat v ezechiel M iezechiel A 12 qaosqae V praecepit VP eo om. V 13 epiatola V,MAp.c. exechiel A hiezechil (sic) V 14 sedechiae MAVP(semper) 15 iezecbiel (pr. i postea add.) A iechoniae (ex iezechieI) V 16 idem] qui dem (qai add. m2) M regia P 17 & eos P demas Ãa c.m2 18 qai aliterj qualiter V qua La.c.m2 spiritus sanctas e 19 conieturam F 20 auctoritatem (m s. u., sed exp.) L 22 ne] nec AVv gomnium P neque—tuis om. V 23 palphebris MP.Aa.r. et om. a ) [*]( LIX. Bieron. in Hierem. ) [*]( 23 )

354
similiter et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, quorum mens nequaquam uigilat, sed arrogantiae et erroris sopore depressa noctis horrore circumdatur, quibus loquitur et apostolus Paulus: eleuare, qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus.